TENTIPELLIUM

TENTIPELLIUM
TENTIPELLIUM
apud Festum, nonnullis genus est calceamenti ferratum, quô pelles extendebantur; aliis medicamentum, quô cutem erugabant, ac tendebant luxuriae ac mollitiei illa apud Romanos mancipia. Nempe linere illâ faciem solebant tum ob alias causas, tum ut cutis tenderetur. E' quibus medicamina haec τετάνωθρα et τετανώματα Graecis, Latinis Tentipellia dicta sunt. Iuvenalis, panem eô fine adhibitum ait, Sat. 2. v. 107. contra sequiorem sexum,
Et pressum in facie digitis extendere panem.
Item asininum lac. Idem, Sat. 6. v. 468.
Incipit agnosci, atque illô lacte fovetur.
Quô videl. tectoria prima uti de pane loquitur, abstergebant. Vetus Interpres, Asininô lacte, inquit, faciem linit, ut cutem tendat, et candorem eliciat. Martialis lomenti meminit, in hac re, l. 3. Epigr. 42. v. 1.
Lomento rugas uteri quod condere tentas etc.
Plura vide apud Aetium, l. 7. ubi huiusmodi ςκευατιῶν genera varia recenset, Salmas. ad Spartian. Hadr. c. 4. et hîc passim, inter alia in Ichthyocolla.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • RETINACULA sive Corrigiae — stringendis serviebant calceamentis: Unde Sidon. Apollin. Carm. 2. v. 401. et seqq. Retinacula bina cothurnis Mittit in adversum vincto de fornice pollex, Quae stringant creptidas. Antiquis enim non minus, ac aevi nostri hominibus, decorum maxime …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TENSI — Cothurni elegantioribus olim in usu. His enim, ut et aevi nostri hominibus, de corum maxime visum est, si strictim calcearentur, ut auctor est Festus in voce Tentipellium, quod calceamenti quoddam genus nonnullis erat. Unde Sidonius Apollinaris,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”